Titel
Pia Desideria. lib. iii. Ad Vrbanvm VIII.[Wappen von Papst Urban VIII.]Lvsvs In Gentilitias Apes.Vrbani VIII. Apes In Sidera Relatæ Coelestem Craterem Implent Nectare.Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus à te non est absconditus. Psal. 37.Liber Primvs Gemitvs Animæ Poenitentis.[I.] Anima mea desiderauit in nocte. Jsaiæ 26.[II.] Deus tu scis insipientiam meam, & delicta mea à te non sunt abscondita. Psal. 68.[III.] Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea! Psal. 6.[IV.] Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea! Psal. 24.[V.] Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in puluerem reduces me. Job 10.[VI.] Peccaui. Quid faciam tibi, O custos hominum?, quare posuisti me contrarium tibi? Iob. 7.[VII.] Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? Job. 13.[VIII.] Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum? Hierem. 9.[IX.] Dolores inferni cicumdederunt me, præoccupauerunt me laquei mortis. Psal. 17.[X.] Non intres in iudicium cum feruo tuo, quia bib iustificabitur in conspectu tuo omnis viuens! Psal. 142.[XI.] Non me demergat tempestas aquæ, neq[ue] absorbeat me profundum! Psal. 68.[XII.] Quis mihi hoc tribuat vt in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus? Iob. 14.[XIII.] Numquid non paucitas dierum meorum finietur beui? Dimitte ergo me, vt plangam paululum dolorem meum! Iob. 10.[XIV.] Vtinam saperent, et intelligerent ac nouissima prouiderent! Deuteron. 32.[XV.] Defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus. Psal. 30.Liber Secvndvs. Vota Animæ Sanctæ.[I.] Concupiuit anima mea desiderare iustificationes tuas. Psal. 118.[II.] Vtinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas iustificationes tuas! Psal. 118.[III.] Perfice gressus meos in semitis tuis, vt non moueantur vestigia mea. Psal. 16.[IIII.] Confige timore tuo carnes meas, a iudicjis enim tuis timuj. Psal. 118.[V.] Auerte oculos meos ne videant vanitatem. Psal. 118.[VI.] Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, vt non confundar! Psal. 118.[VII.] Veni dilecti mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Cantic. 7[VIII.] Trahe me, post te, curremus in odorem vnguentorum tuorum. Cantic. 1.[IX.] Quis mihi det te fratrem meum, sugentem vbera matris meæ, vt inueniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat! Cantic. 8.[X.] In lectulo meo per noctes quæsiui quem diligit anima mea. quæsiui illum, & non inueni. Cantic. 3.[XI.] Surgam, et circuibo ciuitatem; per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quesiui illum, et non inueni. Cantic. 3.[XII.] Num, quem diligit anima mea, vidistis? Paullulum cum pertransissem eos, inueni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam. Cantic. 3.[XIII.] Mihi autem, adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam Psal. 72.[XIIII.] Sub vmbra illius quem desideraueram, sedi. Cantic. 2.[XV.] Quomodo cantabimus canticum Domini, in terra aliena? Psal. 136.Liber Tertivs, Svspiria Animæ Amantis.[I.] Adiuro vos. filiæ Hierusalem, si inueneritis dilectum meum, vt nuncietis ei: quia amore langueo. Cant. 5.[II.] Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amor langueo. Cantic. 2.[III.] Dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia; donec aspiret dies et inclinentur vmbræ. Cantic. 2.[IV.] Ego dilecto meo, et ad me conuersio eius. Cantic. 7.[V.] Anima mea liquefacta est, vt dilectus locutus est. Cantic. 5.[VI.] Quid enim mihi est in cœlo, et à te quid volui super terram? Psal. 72.[VII.] Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!; habitaui cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea! Psal. 119.[VIII.] Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Ad Rom. 7.[IX.] Coarctor autem è duobus; desiderium habens dissolui, et esse cum Christo. Ad. Philip. 1.[X.] Educ de custodia animam meam, ad consitendum nomini tuo! Psal. 141.[XI.] Quemadmodum desiderat ceruus ad fontes aquarum; ita desiderat anima mea ad te Deus. Psal. 41.[XII.] Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Psal. 41.[XIII.] Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo et requiescam? Psal. 54.[XIV.] Quam dilecta tabernacula tua, D[omi]ne virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Psal. 83.[XV.] Fuge dilecte mi, et assimilare capreæ hinnuloq; ceruorum super montes aromatum. Cant. 8.Syllabvs Libri Primi Gemitvs Animæ Poenitentis.Syllabvs Libri Secvndi Vota Animæ Sanctæ.Syllabvs Libri Tertii Svspiria Animæ Amantis.Florentivs De Montmorency, Præpositus Prouincialis Societatis Iesv per Flandro-Belgicam.Approbatio Censoris.
Autor
Vollansicht
  • Ansicht nach links drehen Ansicht nach rechts drehen Drehung zurücksetzen
  • Ansicht vergrößern Ansicht verkleinern Vollansicht